라틴어 문장 검색

M. autem Varro in Satira Menippea, quae ̔Ιπποκύων inscripta est, equites quosdam dicit pedarios appellatos, videturque eos significare qui, nondum a censoribus in senatum lecti, senatores quidem non erant, sed quia honoribus populi usi erant, in senatum veniebant et sententiae ius habebant.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, XVIII 6:1)
nam pro pedariis pedaneos appellant.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, XVIII 11:2)
Nam postquam homines dedititii facti sint et in unius sententiam (tanquam pedarii senatores) coierint, scientiis ipsis amplitudinem non addunt, sed in certis authoribus ornandis et stipandis servili officio funguntur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 5:23)
Ampla lagena foris, spiramine stricta sed oris Vulpi plena datur, qua sufficienter alatur.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXXII. De uulpe et ibide 35:6)
Leo cepit sufficienter catulis suis et necavit leaenis suis; et implevit praeda speluncas suas et cubile suum rapina.
(불가타 성경, 나훔서, 2장13)
Et de his quidem sufficienter dictum est;
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De proportionalitatibus 1:1)
<12> Item, omnis effectus qui sufficienter dependet ab aliqua voluntate inter quem et ipsam voluntatem nulla cadit duratio, simul est cum illa voluntate:
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 4 30:1)
quia simul sunt in duratione, inter quae nulla cadit duratio, sed mundus sufficienter dependet a voluntate divina, - aliam enim causam non habet - et inter illa nulla cadit duratio, quia non tempus;
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 4 30:2)
Et quis est qui hoc possit sufficienter investigare?
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 10 61:5)
Et quia iam in solutione tactum est quod aliquis effectus sufficienter dependeat ex sola potentia agentis, de quo aliquis dubitaret, ideo hoc declaratur sic:
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 11 73:9)
ceterum tempora illa adeo infecta et adulatione sordida fuere ut non modo primores civitatis, quibus claritudo sua obsequiis protegenda erat, sed omnes consulares, magna pars eorum qui praetura functi multique etiam pedarii senatores certatim exsurgerent foedaque et nimia censerent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 65장2)
Illud igitur, siquid est, quod est finis universalis civilitatis humani generis, erit hic principium per quod omnia que inferius probanda sunt erunt manifesta sufficienter:
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 2:17)
Si vero unam civitatem, cuius finis est bene sufficienterque vivere, unum oportet esse regimen, et hoc non solum in recta politia, sed etiam in obliqua;
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 5:17)
Hec equidem duo fient sufficienter, si secundam partem presentis propositi prosecutus fuero, et instantis questionis veritatem ostendero.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 1:14)
Postquam sufficienter, secundum quod materia patitur, de veritate prime dubitationis inquisitum est, instat nunc de veritate secunde inquirere:
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 2:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION